Page:EBC 1619 02 16 2072.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Reverende Pater, Retulit mihi Reverendiss. Abbas Generalis omnia, quae gessit in Galliis, ac praecipue visitationes Monasteriorum, et Decreta facta in Capitulo generali; ac potissimum novam electionem Reverendae Paternitatis Vestrae in Provincialem, de consensu totins Capituli; nec non decreta facta et acceptata de oratione mentali, de Novitiis,et de studiis, et de aliis rebus utilibus ad bonum regimen Congregationis. Omnia mihi mirifica placuerunt; quin etiam legere volui, et legi omnia acta Capitali, quae mihi Visa sunt omnia dignissima; et propterea etiam rogavi Summum Pontificem, ut ea omnia per Apostolicum Breve approbaret,et confirmaret, quod se facturum promisit, et brevi omnino fiet. Impetravi etiam a Sommo Pontifico omnia, quae Reverendissimus Abbas Generalis nomine suo et vostro petebat de licentia concedenda Patri N et aliis paucis, migrandi ad Ordinem Benedictinorum, et unius ad Ordinem Capuccinorum, nec non de licentia carnium comedendarum in certis Monasteriis, vel itineribus, ut Paternitas Vostra videbit in vivae vocis oraculis a me subscriptis, quae a Patre Abbate Generali ad vos mittentur. Placuit mihi, quod statutum est de Patre de Serra, ut maneat Prior Gentilini, usque ad totum mensem Maii, et postea assignetur ei alias Prioratus prò sequenti triennio; non enim decet, ut Prioratus sint quasi perpetui in eodem loco; et aequum est, ut qui bene se gesserunt in uno Priorato, transferantur ad alium cum honore. Commendo igitur charitati vestrae Patrem de Serra; sed toto corde meo commendo pacem, et unionem, et observationem Decretorum, et super omnia rigidam observantiam Sanctissimaa Regulae, et ut loquitur Sanctus Gregorius, discretissimae, Sanctissimi Patria nostri Benedicti; illa enim vere est scala, per quam idem Sanctissimus Pater ascendit in Coelum, et per quam etiam ascendit Beatissimus Coelestinus, et per eamdem nos ascendemus, si boni aemulatores fuerimus. Valeat Reverenda Paternitas Vostra mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 16 Februar. 1619.