Page:EBC 1618 01 12 1964.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali.
Gratias ingentes Ill.mae G.V. sanctimoniales agunt, de opera quam in officiie ipsarum legendis et commendandis mavavit, etsi frustra. Quanquam certe haud frustra, cum aperte sint intelligant, se ad regulae suae oonstitutionem, quae officia ista praescribebat, deinceps haud teneri, dum ipse S. Sedes Apostolica ab iis publice recitandis pienissime absolvit. Itaque hoc nomine plurimum se debere profitentur, et suas pro Ill.ma G.V. ad Deum preces libenter addicunt. De Ascensione mentis in Deum nuperrime recudi, nec tamen editionis quae nihil a priori differret, exemplaria mittenda duxi: sed mitto, eorum loco Missale in folio extensum, per D.Andream Brugiotti, quem recentem typographiae nostrae fructum velut strenne cujusdam loco Ill.mae B.V. offero, felicissimum hunc annum apprecatus. De septem Verbis a Christo in cruce prolatis opusculum ubi recepero, eadem forma et typis quibus priora excudam, ut gratum senibus faciam, cum alii typographi,in his cudendis, junioribus inserviant. Ad Ill.mum Card. Cobellutium de mo lestia scribo, quam quidem in Belgio typographi nobis facessunt, dum ex Bulla Clementis VIII missali et Breviario recognitis praefixa communem omnibus ea cudendi licentiam praetendunt. Quaeso Ill.mam G.V. typographiae Plantinianae caussam apud Sanct.mum Pontificem cum Ill.mo Card. Cobellutio tueri ne gravetur. Vale Ill.me et R.me Domine. Prid. Idus Jan. M.DC.XVIII.