Page:EBC 1617 12 08 1948.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me et Rev.me D.ne Collendissime.
Ill.mae Dominationis V.ae accepi litteras hodie, qui est 7 decemb. hujus anni 1617, illas iterum atque iterum perlegi; sed tanquam minime lectas iterum perlegere aveo; qui enim Ill.mae Dominationis vestrae amplexari vestigia et sanctorum colloquiorum pasci suavitate exopto, sitim hanc Ill.mae D.is V.ae litterarum lectione, si non expleo, saltem fallare contendo. Quod Ill.ma Dominatio V.a asserit, perdifficile esse de Bracmanarum moribus absentes ferra sententiam,fateor; id enim ex facti pendet scientia, quam Romae existentes assequi arduum est: attamen si mihi causam hanc coram agere esset integrum, divina adjutus ope, procul dubio dubitationis speciem adimerem. Ego ipse antequam Bracmanarum tenerem scientias, illorumque pervolverem libros, in hac eram sententia, ut omnia Indorum cultus genera detestarer; cum enim illa ab Europaeo quam maxime distare more conspicerem, iis superstitionis inurebam notam, quorum finem et institutum minime tenebam. At cum divina misericcordia illorum Grandani idiomatis (scientificum est apud illos idioma, quod nemini hucusque ex nostris Europeis illos communicasse compertum est) mihi indigno patefecisset aditum, illaque omnia quae controvertuntur politicum redolere cultum cognovissem, ut illorum prospicerem oonversionem (quae huc usque in hac mediterranea India fuit nulla, ) in contrariam sed tamen veram declinavi sententiam, non meo fretus judicio, sed Reverendissimi Domini Archiepiscopi Cranganoris illius ecclesiae ordinarii, et plurimorum qui tunc praeerant Patrum auctoritate suffultus. At si de Rev.mo Domino Archiepiscopo agitur, ipse multo ante quam ego huc venirem, hanc nostram apud se veram reputabat sententiam, quam se ex quorumdam Indorum doctorum virorum diuturnis colloquiis assequutum esse, ipse mihi testatus est. In praesentia autem Rev.mus Dominus Archiepiscopus Goanam sibi parat profectionem; me etiam, ni fallor, Goam hac de causa superiores proficisci imperabunt, atque ita Ill.mae Dominationis Vestrae precationibus
---page break---