Page:EBC 1617 01 03 1806.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illust.mo et Reverend.mo D.no S.Romanae Ecclesiae Cardinali Bellarmino frater Hieronymus Heslan Religiosus Conventus S.Augustini Avenionen. S.P.D.
Singularis D. V.rae Illust.mae comitas et benignitas qua non secus ac magnes quidam omnium animos ad se pellicit et attrahit, vires indidit et animos addidit R.fri Hieronymo Heslan conventus S.Augustini Avenionen. Religioso ut suplicibus votis unum per Jesu Christi Crucifixi viscere oraret et exoraret ab Ill.ma V.ra Dominatione: nullum enim in coelo Romano sydus vidit benignius quam Vestrae Dominationis Ill.mae a qua pro solita sua erga omnes charitate et praecipue erga Christi membra certo certius sibi pollicetur. Et quia quod efflagitat maxime justitiae innititur, nil eapropter ex ponere verebitur.
Exponit igitur Illust.mae V.rae D.f. Hier. Heslan qualiter sub e vexillo Augustiniano ab annis quinquaginta dimicet, remque divinam celebret a triginta circiter annis munia caetera quae reliqui obeunt religiosi pro virili hucusque exercendo, a divinis offitiis nunquam nisi absentie causaria abfuerit; nunc vero gravis annis multis jam fractus membra vigiliis, effoetam supremamque attigerit aetatem, et ad annos pervenerit emeritos alterum pedem in cymba Charontis habens, cuperet perfungi laboribus et offitiis quibus ipsum regala alligai, quam ne vel latum quidem unguem sine nutu et renutu R.mi sui Generalis praetergredietur, et saltem nunc eximi et excipi vellet a divinis offitiis et a sacrosancto Missae sacrificio dum egrotabit, et quia morbosus annosus, valetudinarius, nulla non bora laborans, capris ipsis febriculosior, corpore exilis, incurvus humeris, homo semissis, vinum vero quo refocillantur vires nunquam bibit, quae quidem omnia non videntibus modo sed et audientibus misericordiam debet concitala. Hoc unum a V'ra D. Ill.ma efflagitat ut dignetur a H.mo Generali S.Augustini impetrare attentis superioribus rationibus ut d.P. Hier. orator D. V.rae Ill.mae eximatur ab
---page break---