Page:EBC 1616 09 04 1736.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me ac R.me Domine
Post multos labores totis viginti annis in deturbandis ab Ordine nostro proprietatis monstris exantlatos et solicitudines innumeras in extruendo a fundamentis Monasterio nostro, ac seminario pro totius brdinis nostri studiosis aedificando toleratas, sperabam quod Summus Pontifex laboribus ac solicitudinibus illis benediceret, disciplinamque regularem multo sudore antiquo rigori restitutam laudaret, approbaret ac confirmaret; sed cum in eo se difficilem praebeat, volens constitutiones reformationes nostrae sibi repraesentari, incipio animum despondere, attento quod tam antiquae quam recentes Ordinis nostri constitutiones, ex quibus contista est nostra reformatio, magno volumine contineantur, ac propterea vix sperandum sit sacram regularium congregationem inter tot negotia, quibus premitur, illas constitutiones revolvere et examinare, nisi post multos menses, ne dicam annos, posse.
Accedit quod ea semper fuerit laudabilis et antiqua Pontificum Romanorum consuetudo, ut quotiescunque de edendis et confirmandis Ordinis nostri constitutionibus quaestio fuit, semper illud negotium ecclesiasticis personis nostratibus commiserit examinandum ac auctoritate apostolica confirmandum, in casu quo sacris canonibus non repugnarent. Imo vero cum in Hispania fuerunt Ordinis nostri monasteria in congregationem redacta, ac eorumdem constitutiones examinatae, totum examinis et confirmationis negotium fuit Apostolico Commissario concreditum. Ego eandem sperabam gratiam, et etiam nunc adhuc spero, dummodo Ill.ma Dominatio vostra dignetur rem urgere, et eam Sanctissimo nostro manifeste exponere. Nihil novi postulo, sed peto duntaxat veterem disciplinam Monasterio nostro restitutam apostolica auctoritate approbari et confirmari, aditumque ad nos om nibus Ordinis nostri professoribus, petita venia licet non obtenta, patere, quotiescunque se nobis adjungere volent, et vitam reformationi nostrae conformem in nostro Monasterio vel in suis ducere.
---page break---