Page:EBC 1616 08 27 1734.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Clarissime D'ne. Gratum est, quod libellus de aeterna felicitate sanctorum brevi recudendum sit; id enim mihi argumentum est, quod libellus non displicuerit, ac per hoc quod non fuerit infructuosus. quae enim libenter leguntur, solent etiam afficene, et movere. Et ego loco magnae mercedis computabo, si vel paucis persuadere potuero, ut terrenis rebus neglectis, ad coelestia serio aspirent. Paucula, quae inter excudendum irrepserint errata, vel in meo exemplo manuscripto incuria amanuensis deerant hic breviter annotabo
Pag. 14. lin.13. sic erunt considerationes duodecim, [adde] de nominibus duodecim.
Pag. 24. lin. 15 . praelatos, [corrige] praeclaros.
Pag. 90. lin. 4. a fine, praedicationum-praedictionem.
Pag. 111. lin. 12. dici-dicere.
Pag. 154. lin. 2. declaratione-declamatione.
Pag. 158. lin. 5. omnibus-in omnibus.
Pag. 198. lin. 2. animarum-animorum.
Pag. 221. lin. 22. post illa verba (pauco vero electi) addantur haec:
Quod miro modo confirmet S.Jo. Chrisostomus hom. 40 ad populum Antiochenum, in qua multas rationes reddit, cur ex multitudine christianorum innumerabili pauci sint, qui salventur, ac de ipsa Urbe Antiochena, quae una erat ex majoribus totius orbis terrarum, sic loquitur. Quot psse putetis in civitate nostra, qui salvi fiant ? infestum quidem est,quod dicturus sum: dicam tamen. Non possunt in tot millibus centum esse, qui salventur, quin et de his dubito. Quanta enim in juvenibus malitia ? quantus in senibus torpor ? etc. Videat lector homiliam totam,quae graviss.a et utiliss. est.
Pag.297. lin. 7. Undecimo-Decimo
Ibid. lin. 13 . Decimo-Undecimo
His vale, clarissime D'ne, cui precor a Deo omnem prosperitatem.
Datum Romae 27 Augusti 1616.
Clarissimae D.V. addictiss.mus
Robertus Card. Bellarminus.
Post clausas litteras incidi in errata duo,
pag. 273. lin. 10. anima publicari-in anima publicari.
pag.283. lin. 24 . Blosillae-Blesillae.