Page:EBC 1615 09 08 1613.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

R.me atque Ill.me D.ne Nuper hìc incerto auctore vulgatus fuit rumor R.mam atque Ill.mam Celsitudinem Vestram jam exuto corpore quievisse à laboribus suis; quod ut mihi gratulanti praebebat occasionem pro sancte acta et consummata vita ac reposita justitiae corona; ita dum Ill.mae Celsitudinis V.rae me praesidiis destitutum viderem, non mediocrem mihi moeroris luctusque causam datam vidi. Incidit eodem pene tempore in manna meas, quem voluit foetum suum esse novissimum de ascensione mentis in Deum per scalas rerum creatarum, quasi tali occasioni serviens, ut qui scalam ascensionis erexerat nobis,eam ipse prior ascenderei; hic ego velut ex vinea meri uvam maturam eximia pinguedine ac fervore spiritus conspicuam carpai,legique avide, et pro materiae dignitate et pro auctoris gratissime memoria. Successit postea nuncius alter, recte adhuc valere Ill.mam Celsitudinem V.ram, quod nobis divinitas diuturnum faxit.
Ne frequenti interpellatione molestiam afferrem tot undequaque distratto negotiis Ecclesiae Catholicae, distuli usque ad acceptum benedictionis munus scribere, ut sic et rei finem significarem, et de impensa ope gratias agerem, sed nescio quo meo fato, ea ne nunc quidem ( per oppositiones Episcopi) facta est.
Iterum erat propter quod differendum non existimavi dare hasce ad Ill.mam Celsitudinem Vrnm: verebar ne forte traductus essem, quod RR.Patribus Societatis contrarius essem, quibus ego semper tanquam Praeceptoribus mais affectus fui optime. Verum est quod cum peterent Seminarium Trudonense, non assenserim,ex causis justissimis (ut videbatur his,quorum mihi in hoc negotio utendum erat consilio) quondam qui in ilio hactenus praeerant et juventutem docebant, officio suo faciebant satis, et in hoc parvo oppido ejusque districtu, praeter novem pastoratus, septem sunt monasteria. Sed neque Patres constituta Seminario onera subire voluissent, qualia sunt decere cantum Gregorianum, deducere juventutem diebus festis ad ecclesiam S.Trudonis, et Sanctae Marine Collegiatam, ad exequias et preces publicas.
---page break---