Page:EBC 1614 06 24 1441.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Anglia, Scotta, Graecia, Syria, ex ipsis Indiis, atque ultimis Japonibus. Si res agatur conjunctis animis et viribus, et si fiducia in Dee et causae bonitate ponatur, vix dubitari potest, quin pro voto successura sint omnia. Nolo diutius molestus esse Illustrissimo et Reverendissimo Domino meo, cui a Domino Deo mercedem plenam sanctorum laborum, et gloriae coronam splendidissimam precor, meque ad ejus obsequium paratissimum offero. Romae die 24 Junii 1614.