Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me Ampliss.me et R.de D.ne, amicorum Ecclesiae Dei amiciss.me, et hostium ejusdem Triumphator felicissime Flos, Princeps, Sal, Sydus Pugilum fidei omnibus nominibus colendissime Roberte Cardinalis Belarmine.
1. Obsecro D.ne ne irascaris si loquar. Sic dixit Abraham Deo. At fuit Abraham eloquiis potens. Ego vero cum Jeremia dico: Nescio loqui quia puer sum. Ceterum quia libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes bona vestra cum venia posita infantia loquar: eoque fidentius loquar, quod cum hic ipse dies est B. Catharinae sacer, vel inde saltem, quid possit Deus per os infantium monear. Nec vos a legende terreat immanis Epistolae longitudo, quia multarum Epistolarum iusta argumenta, in hac una insint, locique distantia, scribendique periculum cogant, ut semel et conjunctim expediam, quae divisim alioquin, et diversis temporibus forent facienda. Aguntur autem res longe gravissimae honor Dei et salus Patriae, a cujus accusatione, ni in medicinam foret, haud me deceret Laicus cum sim sermonem istum auspicari.
2. Britanniam antiquus sed infestus Panegyricus, ad scelera Secretum olim vocavit, sed illic num secretum sceleribus non quaeritur quae in propatulo facta, aeque palam defenduntur. Neque vero tam nos sejungit reliquo ab orbe pelagus inquies, et ab ipse Christo principalis factio. Anglia mea (pars illa Britanniae, qua dempta universa insula neglecta jacuisset et ignota) ob insignem pietatem teste Italo Polydoro, licet illic is in ipsa veter disciplinae perturbatione vixerit, valde fuit venerabilis. Sic enim in sua Anglorum historia gentis laudationem exorditur: nulla credo hodie natio omnia quae ad divinum cultum pertineant sanctius, diligentiusque observat. - Quocirca Angli ob id imprimis collaudandi quod multo Christianissimi religiosissimique sint. - 0 praeclarissimum a viro laudato testimonium. At quantum, eheu! per ignominiosissimam haeresim octoginta plus minus annorum decursu in pejus profecerit, ex Latino Meterani Belgae interprete,
---page break---