Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/9

From GATE
This page has been proofread

et parum controves8um, dixit; non negavit id quod maius. Illa de mente Regum, ua dederint denarium, non pertinent ad fidem, multo minus ad seditionem. Ut etiam quod X. capit habetur.
Censura. Cap. XI.
Post elenchum capitum moderatio praecipitur, qua ostendatur de christianis Regibus non agi, idque ad tumultus Gallicanos sedandos.
Responsio.
Etsi valde iniqua sit Gallorum querela, respondent Germani tamen etiam scandalo passivo obviam eundum, itaque cautionem iam eam a Bacano adiectam. 2. Becanum eam moderationem adhibuisse c.I°. Sic enim ait: Asserunt Regem Angliae iure veteris Testamenti Pontifice nulla ex parte inferiorem esse; id perspicue refellam ex comparatione Regis et Pontificis in veteri Testamento. Et p ag. 71. In hoc capite institui comparationem inter Pontificem et Regem veteris Testamenti.Non ergo sine calumnia haec trahi possunt ad novum Testamentum, ut Bacano anathema dicatur.
Hoc perspicue probatur. Argumentum Angli est: Rex in vetere Testamento nulla parte erat inferior Pontifice, nec ergo in novo.Negat antecedens Becanus, et rationes cur neget reddit. Et ecce tumultuantur aliqui de Sorbona, carnifidem parant, et ignem; deinde flabellis Calvinistarum accensi Roma praesidium quaerere conantur, ut quem occidere nequeunt, infament. Germani tristius morte arbitrantur, si ob hanc causam propositiones dicant falsas, temerarias, scandalosas, seditiosas. Non esse hoc factum multa persuadent. 1. Quia si Rex diceret Pontificem definendo errare, Concilium esse supra Pontificem, ius esse Cardinalium libros exurendi datum Sorbonae, et Becanus illa negaret, non censeretur ab Illustrissimo Collegio Cardinalium falso, temerarie, scandalose, seditiose negasse. Hic autem par ratio. 2. Haec propositioo: Rex veteris Testamenti nulla natione minor erat Pontifice, falsa est, erronea, et si Becanus eam produceret haeretica censeretur, recte ergo negatur; nulla ergo hic culpa.
At omissio illa seditiosa est, non esse piane eandem in novo Testamento
---page break---