Page:EBC 1613 02 08 1268.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime Domine. Ex literis tuis cognovi periculum, qnod tibi ab improbis hominibus imminere videtur, et quamvis sperem consilia impiorum non praevalitura, teque à Deo protegendum: tamen tu recte facies,si cautè ambulaveris, et non omnibus te commiseris. Consideravi consilium illud tuum de detegenda per publicum scrip tum proditione,et auctore proditionis, et cum Sanctissimo D.N. communicavi, sed neque illi, neque mihi placet. Id enim esset irritare ma gis hominem tibi infensum: neque periculum est, ut si (quod Deus avertat) occidaris, propter hacresim dicerie occisus, siquidem in Italia, ubi nunc versaris, non occiduntur hacretici per insidias, sed per iudicium et processum. Deinde ex libris tuis satis constat, quos habeas inimicos. Haec habui,quae breviter responderem ad prolixas literas tuas, neque aliquid addo, quondam premor angustiis temporis ob alia negotia, quae in hac urbe semper abundant.
Vale, et me, ut facis, ama. Romae, die 8 Februarii 1613
Tuus amicus ex animo
R. Cardinalis Bellarminus.