Page:EBC 1612 08 25 1207.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me ac R.me D.ne in Christo obser.me
Cum se in viam Romanam daret Fiorentine. Cerclaes scholarum nostrarum Bruxellae alumnus, optimi nobilis filius, has illi dedi Ill. ac R.mae D.V. reddendas, Quibus duo ago: unum, ut agam gratias pro favore tam raro, quem in promotione huius adolescentis ab Ill.ma D.V. experti sumus, alterum ut supplicem eidem, ut nomine huius urbis, quae hoc vestro humanitatis exemplo, melius erga collegium hoc afficietur, dignetur paternumsuum affectum atque curam erga hunc puerum, si quando opus esset continuare. Si enim intelligat se sub talis viri protectione vivere, facilius abstinebit ab iis vitiis, quae adolescentes in libertate maiore constitutos, et a parentum oculis remotos, solent tentare, et ad malos actus trahere. Nos sic spero experiemur Ill.mae D.V. liberalitatis fructus; parati illi servire animo promptissimo, ubicumque se obtulerit occasio. His me Ill.mae ac R.mae D.V. sanctis sacrificiis et precibus commendo. Bruxellae die 25 Augusti 1612.
Ill.mae ac R.mae D.V.
Servus in Christo
Thomas Saillius.
---page break---
Ill.mo ac R.mo D.no D.Cardinali Belarmino D.o in Chr.o obser.mo.
Romae.