Page:EBC 1610 06 18 0990.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillustris et R.me Domine. Libentissime vidi R.D. fratrem Pellicier ord. S.ti Dominici, et egi continuo cum Sanctissimo Pontifico, ut gratis omnino exp ediret bullas duarum abbatiarum; quod se facturum mihi pollicitus est. Spero iam esse expeditas.
Ago Dee nostro gratias pro sancta coniunctione R.mae D.V. cum patribus Societatis lesu; illorum xerit servire et obedire paternis admonitionibus Amplitudinis vestrae, et vicissim vestrum erit illos Povere et defendere. Quod ab utraque parte satis cumulate implendum esse non dubito. Non ero prolixior in scribendo, quoniam R.dus Pater Pellicier omnia, quae hic aguntur, plenlus referet. Opto R.mae D.V. vitam diuturnam,et incolumem in terris, ac postea beatam et sempiternam in coelis. Romae die 18 iunii 1610.