Page:EBC 1610 02 14 0954.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Fuit enim olim Coloniae discipulus noster, sed nondum habet a Sua Sanctitate confirmationem, quae hactenus dilata est, propter mortem D. Clementis Sublindii, qui habebat processum in manibus suis. Quare etiam atque etiam rogo ut Ill.ma et R.ma Dominatio Vestra apud Summum Pontificem intercedat quatenus dieta confirmatio expediri possit, idque per viam secreti cum moderatione vel aliqua remissione annatae quae Summo Pontifici debetur, quandoquidem duo praedecessores omnino gratis eam obtinuerunt, et monasterium hoc tempore, ut dictum est, magno aere alieno premitur, Necesse vero est, ut praefatio confirmatio fiat in amplissima forma cum administratione rerum non tantum temporalium sed etiam spiritualium, ad restaurandam et conservandam monasticam disciplinam, quae propter senium abbatis nimium enervata est. Christus Dominus Illust.mam et Rev.mam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Ex Cartusia Gandensi die 14 Februarii anno 1610.
Illust.mae et R.mae Celsitudinis Vestrae
Humilimus servus in Christo
f. Arnoldus Hanensius, olim vester discipulus, nunc indignus prior crathusiae Gandensis.
Illustrissimo et Reverendissimo Domino D.Roberto Bellarmino Sanctae Ecclesiae Romanae Cardinali Archiepiscopo Capuano.etc. Domino clementissimo.
Romae.