Page:EBC 1610 02 07 0951.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Domine, ac voluti frater. Perlegi elegantissimas litteraa tuas, et egregia carmina,quae in meae humilitatis laudem scribere voluisti. Amo benevolentiam, nec te mihi adulari, aut me fallare voluisse certo scio. Interim tamen imperfectum meum novi, meque laudibus tuie longe inferiorem esse non dubito. Ora Deum, ut aliquando sim, quem esse me credidisti. Quod vero ad indulgentias sacro isti loco concessas attinet; consului congragationem cardinalium super concilii Tridentini interpretatione a Summo Pontifica institutam, neque aliud ab ea referre potui, nisi indulgentias illas revocatas esse, quae a quaestoribus circumferri solebant, vel quae manus adiutrices requirunt. Et quoniam latet nos, an indulgentiae isti Venerabili Xenodochio Pontificum liberalitate donatae, sint huius generis; non facile possumus definire, sintne auctoritate concilii revocatae, an in suo robore perseverent. Neque vero potest Summus Pontifex approdare, quae praedecessores concesserunt, nisi videat ipsas bullas, vel brevia, quibus concessa privilegia continentur. Quare necessarium erit, ut exempla bullarum,aut brevium ad nos mittas, ex quibus diudicare possimus, an sint revocata, et an confirmari expediat: vel certe si forte bullae et brevia perierint; mittas ad nos distincte, quas indulgentias,et quas facultates circa absolutiones a Summo Pontifico obtinere cuperes: et ego apud eundem Pontificem fideliter intercedam,ut omnia, vel saltem aliqua concedantur. Vale Reverende Domine mei memor in sanctis precibus tuis. Romae die 7 Februar. 1610.