Page:EBC 1607 10 31 0709.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me ac R.me D.ne, D.ne Prone Observant.me
Affilata ac tot tam diuturnis temporis incommodis pene eversa Ungaricae ecclesiae conditio, ad cuius clavum me, licet immerentem, divina miseratio propensaque in me Sanctitatis Suae benignitas collocavit, quotidianis iisque gravissimis difficultatibus tantam mihi solicitudinis molem ingerit, ut nisi recursus ad sacram illam anchoram Sedis Apostolicae reliquus esset, vix equidem viam rationemque superasse arbitrarer, quam his turbulentissimis patriae motibus ac ruinis consisterem. Hic enim quocunque cogitationem flecto, nihil fere nisi moeroris uberem segetem,et pene conclamatam perniciem video. Verum ubi ad illam sedem cuius moderator est Spiritus sapientiae et intellectus, ubi ad sacrum purpuratorum senatum, et ante alios ad tuam Ill.mam Dominationem animum reflecto, respirare et in spe protectionis V.rae Ill.maen Dominationis conquiescere videor. Siquidem e publico illo, totaque christianitate vulgato Ill.mae Dom. V.rae zelo, quo iam pridem ecclesiam adiutum is, facile adducor ut credam me quoque meam ecclesiam, denique negotia promovendae in Hungariam religionis in tutelam et patrocinium Ill.mae Dom. V.rae suscepta iri. Id ut fiat, quam possum demisse a V.ra Ill.ma Dom. peto, quod si ab eadem consecutus fuero, Ill.mam Dom. V.ram. meis in causis (quas ab eo,qui mea in Urbe negotia agit, intelliget) apud Sanctissimum Dominum nostrum fautorem habuero, dabo operam ne ulla unquam oblivio Ill.mae Dom. V.ram in me benevolentiam obliteret, Deumque precabor ut Ill.mam Dom. V.ram ecclesiae suae quamdiutissime salvam velit. Quod reliquum est, post humillima manus V.rae Ill.mae Dom. oscula, me meaque omnia obsequia defero eidem. Datum Posonii die ultima mensis octobris, anno Domini 1607.
Eiusdem Ill.mae ac Rev.mae Dom. V.rae
Humillimus servus
Franciscus Forgatz Archiepus Strigoniae.
Ill.mo ac R.mo Dno Dno Roberto Cardinali Belarminio Dno ac Patrono meo observ.mo
Romam