Page:EBC 1607 10 31 0708.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

eligeretur, ex omnibis episcopis provincialibus, unus aliquis pius, doctus et zelosus vir, tolerabile foret; sed alias aperte cernitur avaritia et ambitio.
Huic malo accedit illud, quod ad episcopatus et dignitates vix eligantur praeter eos qui in aula serviverunt, ut plurimum indocti eorum quae religionis sunt et pompae saeculari addicti.
Tertium locum in malis tenet licentia illa coniungendi plura beneficia et testandi de bonis ecclesiasticis. Haec permissio fere non est nisi ad luxum et ut ditentur cognati ecclesiasticorum. Commune est canonicis canonicatus habere in pluribus capitulis, ut sic inrepant ad episcopatus et dignitates. Alii etiam habent dignitates et parochias, quas per alios administrant fere indoctos et ineptos.
Quarto omnia bona impedit mala vita ecclesiasticorum. In Germania e capitulis passim regnare dicitur, praeter luxum, manifestus concubinatus, magno, etiam haereticorum, scandalo et haeresum confirmatione. Pasim etiam visitationes pro forma fiunt, et raro. Lubecae autem, ubi adhuc collationem habet Pontifex, etiam canonici qui volunt catholici videri, duxerunt uxores; et sub illud tempus quo ego illac transivi in Daniam, quidam alumnus Germanici collegii, obtento beneficio in Vestfalia, canonicatum Lubecensem vendidit haeretico duobus millibus, si recte memini, dalerorum, prout cognovi a nepote Surii domino Laurentio ibidem canonico, optimo viro quasi rosa inter spinas, qui me ibidem quaesitum umanissime ad dies aliquot excepit.
Denique ex clamdestinis coniugiis pergunt mala, more solito, quod decretum concili! paucis locis ab hac parte Alpium sit promulgatum, propter uxores quae ab haeresi convertuntur. Utrum cum haeretici clamdestina coniugia dudum irrita fecerint, possit decretum publicari in omnibus catholicorum ditionibus, si S.D. Noster ad tempus dispensaret, ut ratum sit inter haereticos contractum matrimonium
---page break---