Page:EBC 1607 08 17 0688.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillustris et R.me Domine. In consisterlo proxime praeterito proposita fuit ecclesia Cameneceisis tanta cum laude Amplitu- dinis vestrae, ut nihil addi posse videretur; commemorata sunt merita, commemoratae virtutes, commemorata doctrina, commemorata prudentia; additum quoque est testimonium insigne regine maiestatis. Itaque nemo fuit amplissimorum patrum, qui non libentissime Ill.mo cardinali a Monte alto relatori assensus sit. Ego vero non solum in communem sententiam descendi propter ea quae dieta sunt, sed multo magie quod a multis iam annls Amplitudinem vestram noverim, et ex communium amicorum relatione multa de praeclaris eius virtutibus saepe didicerim. Gratulor igitur Domin. vestrae hoc honoris incrementum; ecclesiae Camenecensi de pastore vigilantissimo, toti regno Poloniae de senatore optimo et prudentissimo gratulor. A Deo vero Amplitudini vestrae precor totam spiritualis gratiae abundantiam, quanta ad opus tam divinum atque arduum necessaria est. Datum Romae die 17 augusti 1607.