Page:EBC 1606 12 25 0639.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Pater, et frater in Cristo carissime. Miratus sum valde isthic in Belgio doctrinam Michaelis Bali renovari, et breve apostolicum per R.mum Nuncium, Sixvo V sedente, promulgatum, contemni. Opto R.tiam V.am aliquid authenticum ad me mittere, quo fidem lacere possim vera esse, quae R.tia V.a narravit. Id fieret, si vel theses impressas,vel descriptas lectiones aliquas doctorum istorum huc mitteret, in quibus verbis ipsorum haberentur quae R.a V.a retulit eos decere, videlicet nullum esse auxilium sufficiens, sed omne efficax. Item efficax auxilium in physica praemotione et applicatione situm esse. Item efficaci auxilio voluntatem resistere non posse. Item contrariam sententiam erroris vel haeresis censura dignam esse.
Haec si ad me cito mittantur, remedium,Beo volente, istis novitatibus adferetur. Si possemus etiam certiores fieri, quibus auctoribus mendacia tam manifesta spargantur de condemnatione doctrinae Societatis, ac potissimum si ex Urbe Roma ista scribantur, et a quibus, efficerem profecto ut eos mendaciorum suorum vehementer poeniteret. Interim R.V. bono animo sit, ac pro persecutoribus et calumniantibus orare non negligat. Vale, frater charissime, meque apud Deum precibus tuis iuva. Romae die Natalis Domini 1606.