Page:EBC 1605 09 05 pre 0546.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

emendationum quae insunt textibus istis; aut si non rationes, certe distinctiones genuinae lectionis a spuria, quando res clara est: postremo sicubi dubitandi causa remanet, an illorum lectio sit genuina germanaque, sive fontis sive versionis vulgatae Scriptura, nihil quidem in illis mutare, sed annotare dumtaxat quid inveniam, relinquere autem Suae Sanc.tis, et eorum quibus illa hoc commiserit auctoritati, ut loca, si quando videbitur, mutent: nec enim cuiusvis esse debet mutare pro arbitrio. In his igitur duobus libellis, uno graecas, altero latinas evangeliorum librorum varietates explicante, haec mihi servatur methodus, ut primum proponam, in graecis quidem, eam lectionem quae est Regiorum, in latinis autem, eam quae est Sixtinorum bibliorum; deinde adferam eam quae ab illa variat, nec aferam eam quae ab illa varias, nec adferam tantum, verum etiam quo distinguatur describam, quando differentia exigua est'ut saepe est ne vel in hoc ipsum correctorium irrepat error (quale exemplum in quibusdam manusciiptis correctoriis vidimus) postremo, si quidem nihil verisimiltudinis habeat, uno eam verbo reprobem; si quid vero habeat, id paucis exponam. Quanquam vero huiusmodi quid non ita pridem praestare conatus sim, edito libello de Romania correctionibus, adhibitis in latinis illis, Sixti Quinti iussu recognitis libris: hic tamen aliquid amplius, et illud idem plenius, praestare conor, in quatuor evangeliis, non latinis solum, verum etiam graecis. In hoc porro negotio, etsi oculorum animi mei caliginem fateri merito debeam, eo tamen maiorem mihi fidem spero adhibendam, quo diutius, a inventate inquam (quod tu Ill.me Domine nosti) in eo versatus sum, et accuratius olim ac prolixius simile argumentum tractari, notationibus in varias bibliorum lectiones editis. Quidquid autem illud est, quod hic a me praestitum est, ut vehementer capivi probatum esse iudicio R.mae P.tis Tuae: ita volui Ill.me D. T. nomini esse dedicatum, tres potissimum ob causas: unam, ut exstaret mnemosynon animi mei erga te grati, quod me olim humanitas tua, cum Lovanii theologiae
---page break---