Page:EBC 1603 02 15 0321.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Reverendissime Domine.
Prolixior in Urbe commoratio mea, et eius, qui has reddet praesentia exigunt, ne Ill.mae Paternitatis tuae ad me humanissimas litteras silentio praeteream: miratus in eis fui, quae ego non merui, agnosco tamen circa me immensa Dei beneficia, et quod desolati gregis sui pastorem me fieri voluit, non sine vehementi animi exultatione omnibus mundi honoribus praepono, quamvis mihi ubique insidi ai et pericula, non tamen sineeonsolatione, quae istius saeculi servitutes superat. Cecidit ubique sors mihi in praeclaris; siquidem res meae eo in loco sunt, quo beatissimi Thomae Cantuariensis erant postquam ad Sedem Apostolicam confugisset. Precor Deum ut meritorum ipsius me consortem aliquando faciat per preces Illustrissimae atque Reverendissimae D. vestrae, pro qua Deum rogo ut tueatur, ipsumque obsecro, ut me ad solita certamina redeuntem, suis orationibus iuvare dignetur. Romae 15 Febr. 1603.