Page:EBC 1602 11 07 0296.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverende Domine. Vere, et ex corde compatior angustiis tuis, et tanto magie ex corde, quanto re ipsa nihil fere me facere posse video in gratiam tuam, si quidem apud datarium Sanctissimi Domini Nostri nullam auctoritatem habeo, et piane scio literas meas ad illum nihil omnino profuturas. Quod unum mihi superest, hoc faciam, ut videlicet causam tuam Reverendo P. Roberto Personio, et per illum Illustrissimo Cardinali Burghesio, Anglorum Viceprotectori, (Cardinalis enim Farnesius Protector abest ab Urbe) quam di ligentissime commendem. Tu vero, homo Dei, iacta cogitatum tuum in Dominum, et ipse te enutriet: fidelis enim Deus est in omnibus verbis suis; ipse dixit: Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis; et: Scit Pater vester quia his omnibus indigetis. Ergono solus Guglielmus Tailerus egregius confessor, et pugil Dei deseretur a Deo? absit, non fiet hoc; imo quanto magis videtur ab auxilio humano destitutus, tanto erit illi vicinine, atque praesentius auxilium divinum. Scio te hac qualicumque consolatiuncula non indigene, sed volui pancia his verbis affectui meo satisfacere. Vale, et pro me ora, qui sarcinam gravissimam gemens fero. Datum Capuae die 7 Novembris 1602.
Guglielmo Tailero