Page:EBC 1602 06 22 0260.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Serenissime Princeps. Compatior ex animo Serenitati vestrae, quod matrem tantae virtutis amiserit. Laudo pietatem optimi filii erga parentem optimam, quae in litteris Celsitudinis vestrae per spicue cernitur. Admiror religiosam prudentiam constantissimi principis, qui remedium leniendi doloris ex media theologia desumpsit. Non est Serenlssimus Dominus meus ex eorum numero, qui contristantur quasi spem resurrectionis non habeant; sed ex iis, qui in Christi schola instituti, norunt caros homines non tam amitti,quam praemitti, et obitum vere fidelium dormitionem esse, non mortem. Itaque non moleste feramus, quod aliquando nobis sancti parentes a Domino subtrahuntur, sed agamus ei gratias, quod tamdiu nos eo rum consortio frui permiserit. Spero equidem sanctam illam animam iam coelo receptam esse, atque adeo nostris oblationibus precibusve non indigene; faciam tamen, quod mei muneris est, ut ad altare Domini praestantissimam principem, et de universo nostro ordine optime meritam, orationibus meis frequentem. Serenitatem vestram iuste, feliciterque regnantem Dominus noster lesus Christus, qui Princeps est Regum terrae, dirigat semper ac protegat. Capuae die 22 Junii 1602.