Page:EBC 1601 06 08 0160.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Regularium judicio ab eodem Font, fuisse permissam, ejusdemque Congreg. decreto statutum, ut in tua vocatione permaneas. Non enim fas esse arbitrar Christiana cuiquam, nedum religioso, tantae gravitatis viris, quibus sacer ille conventus a Christi Vicario institutus constai, non acquiescere; de quibus Christus inquit: Qui vos audit, me audit. Totos quadraginta annos in eo Religiosorum Ordine vixi, qui est in suis legibus observandis sane accuratus ac diligens; ac docuit me longus usus, vere Religiosis nihil arduum, nihil durum videri, et ejusmodi de necessitatibus corporis querelas ab iis prodire, qui sibi ipsis perfecte non renunciarunt, neque ita multum perfectionis studio tenentur. Quaeso, ut quae dicuntur a me, aequi boni consulas, ac totus sis in Dei ac superiorum tuorum potestate, ex D. Petri consilio, omnium sollicitudinem tuam projiciens in eum, quoniam ipsi est cura de nobis.
Deum pro me ora. Romae, VI Idus Junii 1601.