Page:EBC 1600 inizio 2484 2485.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ad Clementem VIII, Pont. Max. De Jacopo VI, Rege Scotiae
Beatissime Pater. Duo sunt quae V. Beatitudinem inducere videntur, quo minus de conversione Serenissimi Scotorum Regis bene speret. Primum, quia cum sit literatus, arrogans et pertinax, in opinione manet. Secundo, nullum dat signum.
Quibus de facili V. Beat.ni respondetur: literatum esse, et in literis humanioribus, a Georgie Buquhannano heretico, educatum. Hec scientia inflat, presertim in principe inter illiteratos ministros, arrogantiam, et pertinatiam, parit: que heresim concomitari solent. Theologiam vero aliam, preter solam sacrae scripture literam depravatam que occidit, et interpretes hereticos, nunquam vidit. Tam pie matris, tantarumque lachrimarum filius, devius errat, sed non deperditur: Imo relictis nonaginta novem bonum pastor, ovem deperditam queret, et inventam, ad ovile reducet; injuria temporis non pervicatia voluntatis, est. Nam matre ab hereticis capta et in carcerem trusa, princeps quoque filius, ab ipsis incunabulis, matris gremio ereptus, hereticis traditus est educandus. Heresim cum lacte imbibit, recens testa servavit odorem diu,quem nunc trigesimo quarto aetatis anno, qui annus est jubilaei, Christi dato, incipit amittere. Dicit se Omni heresi relicta, puritatem querere evangelii,in hoc cum ecclesia catholica consentii; de sensu vero scripturae, incipit patribus credere, et recepite ab ecclesia interpretationibus, prout politiae ecclesiastica et juri canonico. Ista sunt principia motus et mutationis, in quibus si quod speramus perseveraverit, et cathoticos catechisantes audierit, ab arrogantia et pertinatia haud dubie recedet: presertim cum sponte controversiarum molem, principum et doctissimorum docte sentientium consensu et authoritate, e medio tolli desiderai: quorum se submittit arbitrio. V. Beat.nem et principes christianos invitat unanimes ad bellum sanctum, contra Christiani nominis invisos hostes, ineundum. Hoc V.Beat.ni cupit innotescere, cui prospera omnia, faeliciaque precatur, per literas ad nuntium qui est Bruxellis scriptas. Quas mihi tuto deferendas dedit; et h haec omnibus innotescere desiderat.
---page break---