Page:EBC 1600 08 0109.pdf/10

From GATE
This page has been proofread

Zwinglio, Luthero aliisque eius generis monstris, Iesu Christo favente totaque christianitate spectante, nobilissimam victoriam retuleris. Nihil dicam amplius. In una enim tua charitate omnes illae virtutes in quibus sanctissimorum virorum encomia insunt, conspiciuntur: Abrahami fides, Isaaci obedientia, Iacobi pietas, Iobi patientia, Salomonis Sapientia inet Davidis illa, qua non solum ursos et leones, sed etiam Goliatum prostravit fortitudo. Ut autem Davidis triumphi non obscuri fuerunt, ita non fuerunt et tui. Effuda enim illa Hierosolyma multitudo clarissima voce uni Davidi victoriam tribuebat. Tribuunt et tuis libris et voluminibus centra haereticos sapientissime conscriptis prudentes et candidi homines de maximis Ecclesiae Christi hostibus victorias; et cum in suis praeconiis cum aliorum doctissimorum virorum, tum sapientissimi et beatissimi Patris Clementis VIII grave testimonium impartitum virtutibus, quasi quendam habeant ducem, minima Saulis invidiam pertimescunt.
Neque vero his tuis maximis gratulationibus obstat perditorum hominum improbitas. Viget enim et Calvini et Lutheri pestilens dogma in multis Germaniae et Galline partibus; penetrai et ad alias nationes Penetrat sane omnes perditos et improbos omnes, qui sua salute spreta obstinati ex ovili ilio sanctae Ecclesiae in suam perniciem rapiuntur. Non enim medicorum arti is detrahere potest, qui eorum opportuna et salutari medicina reiecta lethali morbo contabescit.
Quae cum ita sint, Cardinalis amplissime, constat profecto tuae vocationis initia cum tua summa dignitate consentire. Sed cum de similitudine utriusque non dubitetur, utri palma danda sit, in contentione praestantiae dubium relinquitur. Quo nihil de tuis virtutibus dici potest praestantius, nihil augustus, nihil divinus.
Gaude igitur Cardinalis amplissime tuo isto divino et maximo bono quod ut Deus Opt. Maximus suae coelestis gratiae maioribus in dies incrementis augeat, ii omnes optant, qui tua ista divina felicitate laetantur. Laetantur autem boni omnes, maxime vero isti, ad quos ex tua doctrina magna christianae divinaeque sapientiae emolumenta redundarunt. Dixi.