Page:EBC 1599 0077.pdf/8

From GATE
This page has been proofread

meis solvenda.
Et primo illud quod dicunt, episcopos immediate recipere potestatem a Romano Pontifice,dico minime esse verum, quia immediate et tanquam a causa principali instituti sunt a Deo, qui solus eis potestatem confert, ut constat Act.,c. 20; et ad Ephes.,c. 4, et per Hieremiam,c. 3, loquendo de episcopis; a Romano autem Pontifice ministraliter, ut ita dicam, dependeant, quia Christus ordinavit ut in Ecclesia sua cum auctoritate designaret unicuique ecclesiae pastorem qui sit recepturus potestatem iurisdictionis a Deo veluti a causa principali.
Ad secundum dico auod illa verba soli Petro tunc dieta "ad successores Petri etiam extenduntur, itaque etiam ad omnes episcopos a Pontifice constitutos; ad ipsos etiam spectat pascere gregem suum de iure divino, quod personaliter praestare tenentur. Ita docet Augustinus,lib.de pastoribus, c. 13.
Ad tertium respondeo cum Caetano: quod est per accidens, ab arte relinquitur nec infirmat rationem persolidam; ideo si episcopi aliquando per accidens, legitima causa supposita, solent exercere per alios aliquos actus, hoc non destruit quod ad eos per se de iure divino facere spectat.
Ad quartum respondeo quod Papa, licet non possit dispensare in iis quae sunt de iure divino, itaque nec de residentia dispensare possit, declarare tamen possit, quia subsit legitima causa, illud ius cessare, ut de voto quod ex iure divino est servandum.
Haec igitur breviter perstrinximus adversus eos episcopos qui putant tuta conscientia gregem suum se absentibus bene recteque per alios regere et per spatium trium annorum et ultra abesse a suo grege volunt, arbitrantes quod alii qui non sunt veri pastores gregem suum amore pascent, infirmum consolidabunt, aegrotum sanabunt et confractum alligabunt, abiectum reducunt et perditum quaerunt, non tamen haec faciunt quae verum pastorem decet agere, sed tantum habere sua, non ea quae sunt Iesu Christi solliciti sunt; et licet saepe qui vicem