Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/97

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 300 ad 400

p. 79



a sancto Augustino, sanctum Hilarium vocari, cum nuncupatio Sancti, tunc satis communis fuerit christianis, praesertim ecclesiasticis.
Postremo accedit, quod idem videtur esse auctor horum Commentariorum & Quaestionum veteris & noui testamenti, quae extant inter libros sancti Augustini: doctrina enim horum Commentariorum & illarum Quaestionum, simillima est, ut notauerunt censores Louanienses in notis ad Augustinum: stilus videtur etiam esse idem, & aetas mirifice consentit: auctor enim illarum Quaestionum quaestionem 44 scribit, ab excidio Hierosolymae usque ad sua tempora fluxisse annos trecentos, quibus si addas annos a natiuitate Christi usque ad excidium Hierosolymae, erunt omnes anni 372 vel 373 ut ex Chronico S. Hieronymi apparet. Hoc eodem tempore sedisse Damasum pontificem, sub quo auctor horum Commentariorum scripsisse se memorat in explicatione capitis primi epistolae prioris ad Timotheum, notissimum est.
Quod si auctor horum Commentariorum idem sit cum auctore illarum Quaestionum, plane efficietur auctorem horum Commentariorum non esse Ambrosium. Ambrosius enim nihil scripsit antequam episcopus fieret, neque factus est episcopus ante annum Domini 374 ut Card. Baronius in Annalibus docet. Ille autem auctor cum scriberet, numerabat annum Domini 372 vel 373, ut supra diximus.
In eodem tomo sunt hymni sacri, ex quibus aliqui certo sunt Ambrosii, ut ille »Deus creator omnium, polique rector vestiens«, &c. cuius meminit S. Augustinus libro 9 Confessionum cap. 12 & ille »Aeterne rerum conditor, noctem diemque qui regis«, &c. cuius meminit idem Augustinus libro 1 Retractionum cap. 21. Aliqui certo non sunt Ambrosii, ut ille »Vexilla regis prodeunt«  qui est Fortunati, & alii quidam, in quibus non seruatur ratio metrica, quae Ambrosio notissima erat. Eiusmodi est ille »Optatus votis omnium sacratus illuxit dies, quo Christus mundi spes Deus conscendit caelos arduos«, & ille »Christe, qui lux es, & dies, noctis tenebras detegis«, &c. Isti enim indigni videntur qui Ambrosio tribuantur. Canticum »Te Deum laudamus«, ecclesia in diuinis officiis, Ambrosii & Augustini canticum vocat, & extat Chronicum S. Dacii episcopi Mediolanensis, qui Iustino imperante floruit, in cuius Chronici libro primo cap. 10 scribitur, completo baptismo S. Augustini, toto obstupescente populo, repente canticum illud a sanctis Ambrosio & Augustino alternatim fuisse cantatum.
Praeter opera supra scripta, in editione Romana anni 1585 adduntur opera quaedam S. Ambrosio adscripta, quamuis eius non sint, ut Commentarius in Apocalypsim & alia quaedam & recte dicuntur ea opera non esse S. Ambrosii, ac praesertim explicatio Apocalypsis, cum auctor mentionem