Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/84

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 66



locum, in quo aduersum voluntatem & propositum meum cogor de beato Lucifero secus quicquam, quam & illius meritum, & mea humanitas possit, aestimare«, &c.
Sulpicius libro 2 Sacrae historiae: »Caeterum«, inquit, »Luciferi tum Antiochiae longe diuersa sententia fuit, nam in tantum eos qui Arimini fuerant, condemnauit, ut se etiam ab eorum communione secreuerit, qui eos sub satisfactione, vel poenitentia recepissent«. Id recte an perperam constituerit, dicere non ausim. Sanctus tamen Augustinus liberius schisma Luciferi condemnat, tum in libro De haeresibus, tum in libro De agone Christi cap. 30.
Vide de Luciferi rebus gestis historicos, Ruffinum libro 1 c. 30, Sulpitium libro 2 Sacrae histooriae, Socratem libro 3 cap. 7, Theodoretum libro 3 cap. 5, Sozomenum libro 3 cap. 14, Nicephorum libro 10 cap. 17, Historiae tripartitae lib. 6 cap. 23. Libri Luciferi qui extant hi sunt:

Ad Constantium imperatorem, libri 2.
De regibus apostaticis, 1.
De non conueniendo cum haereticis, 1.
De non parcendo delinquentibus in Deum, 1.
Quod moriendum sit pro filio Dei, 1.
Epistola ad Florentium, 1.

His additae sunt epistolae Florentii ad Luciferun.
Item epistolae duae S. Athanasii ad eundem Luciferum.
Item epistola Liberii papae ad Constantium imperatorem.
Item epistola Athanasii ad seruos Dei.

De quibus libris vel epistolis nulla dubitatio mihi esse videtur, quin sint eorum auctorum quorum nomina praeferunt.
Impressi sunt hi libri Parisiis anno 1568 opera Ioannis Tilii episcopi Meldensis.


[90.] De Victorino Afro – 350

C. Marius Victorinus Afer floruit tempore Constantii imperatoris, anno quadragesimo, ut ipse testatur post concilium Nicaenum. In senectute conuersus ad fidem est, teste sancto Augustino libro 8 Confessionum cap. 2 & post conuersionem relictis libris Gentilium scripsit, teste sancto Hieronymo in libro De scriptoribus ecclesiasticis Contra Arianos, & in epistolas B. Pauli, de quo Commentario in epistolas idem Hieronymus scribit in prooemio epistolae ad Galatas, non esse admodum probandum. Extant nunc in tomo 4 vel 8 Bibliothecae sanctorum Patrum libro 4 De Trinitate. Hymni tres & Carmen heroicum de Machabaeis quae omnia caute legenda sunt, cum auctor magis arti rhetoricae, quam theologiae & sacris literis operam dederit.