Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/81

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 300 ad 400

p. 63



tamen introducitur Athanasius diaconus disputans cum Ario presbytero, at ex historicis constat, Athanasium factum esse episcopum Alexandrinum anno 21 Constantini Magni.
Praeterea Arius obiit morte turpissima anno 31 Constantini, omnium consensu, quomodo ergo disputaturus adducitur anno secundo Constantii? Denique in hac disputatione mentio fit Photini haeretici, quasi ab ipso Arius haereses didicisset, at Photinus posterior Ario fuit, ut ex sancto Hieronymo colligitur libro De scriptoribus ecclesiasticis. Denique videtur omnino haec disputatio, dialogus ille esse, quem a se scriptum fuisse Vigilius episcopus Tridentinus testatur libro 5 contra Eutichem.
Liber De passione imaginis Domini citatur in secunda Nicaena Synodo, act. 4 ubi totus hic liber legitur & recipitur sub nomine sancti Athanasii, sed non videtur esse sancti Athanasii huius, de quo nunc agimus, sed alterius multo recentioris. Scribit enim Sigebertus in Chronico, accidisse hoc miraculum anno Domini 766 eo tempore videlicet, quo quaestio agitabatur de cultu sacrarum imaginum, voluit enim hoc tam insigni miraculo Deus confundere haereticos iconoclastas. Illud autem obseruandum est, illa ultima uerba, cap. 7: »Haec est vera & vehementer credula ratio de cruore lateris Domini nostri Saluatoris, qui profluxit de sancta imagine eius, quae crucifixa est in Syria in Beryto ciuitate, hic est sanguis ille Dominicus, qui apud plerosque repertus esse dicitur, nec aliter aestimandum est a vere catholicis, praeter id quod scribitur a nobis quasi ex carne & sanguine Christi aliquid possit in mundo inueniri, nisi illud, quod in ara altaris per manus sacerdotum quotidie spiritualiter efficitur«, &c. Ista, inquam, ultima uerba non haberi in codice Graeco concilii Nicaeni secundi, neque in versione Anastasii Bibliothecarii, sed esse addita ab aliquo, post disputationem habitam de sanguine Christi coram Pio II Pontifice Maximo, quod etiam apparet ex varietate stili istius conclusionis a reliqua narratione. Quod autem auctor huius additionis dicit, a veris catholicis non debere credi esse alium sanguinem Domini super terram, nisi illum, qui consecratur in altari, repugnat traditioni ecclesiae Mantuanae, quae gloriatur habere se, de sanguine illo, qui de latere Domini fluxit, eumque verum esse Domini sanguinem, declaratum fuisse a Leone III pontifice ante annos octingentos. Scribunt enim historici plurimi, ut annales antiqui Francorum, Ado Viennensis, Aimoinus, Rhegino, abbas Urspergensis, & alii, Leonem pontificem, Carolo Magno id petente, contulisse se Mantuam, ut de veritate sanguinis Domini miraculis multis ibi coruscante iudicaret, atque inde in Franciam ad Carolum perrexisse. Et quamuis historici non explicent qualis fuerit sententia pontificis; tamen Card. Baronius, tomo 9 Annalium, ad annum Domini 804 scribit,