Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/59

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 200 ad 300

p. 41



De fuga in persecutione, 1
Ad Scapulam, 1
De testimonio animae, 1
De anima, 1
De exhortatione castitatis, 1
De monogamia, 1
De baptismo, 1
De pallio, 1
De idolatria,
De pudicitia, 1
De ieiunio aduersus psychicos, 1
Scorpiacum contra Gnosticos, 1
De oratione, 1
De spectaculis, 1
Apologeticus aduersus gentes, 1.
Ex his libris sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis dicit, scriptos esse contra ecclesiam a Tertulliano iam tum haeretico, librum De fuga in persecutione, De exhortatione castitatis, De monogamia, De pudicitia, De ieiunio, quibus crucem addidimus. Librum De oratione scribit sanctus Hilarius in Can. 5 Ma􏰁tthaei, esse volumen aptissimum, se consequentem errorem auctoris detraxisse scriptis probabilibus auctoritatem.

Opera Tertulliani dubia vel supposititia.
De Trinitate, lib. 1.
De cibis Iudaicis, epistola.
De libro de Trinitate dissentiunt sanctus Hieronymus & Ruffinus, hic enim in Apologia pro Origene scribit, librum de Trinitate Tertulliani ab haereticis cum operibus sancti Cypriani coniunctum fuisse, ut fallerent incautos. Ille autem in secundo libro aduersus Ruffinum contra asserit, librum illum de Trinitate, non esse Tertulliani, sed Nouatiani.
Idem etiam sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis in »Nouatiano«, scribit Nouatianum scripsisse grande volumen De Trinitate, quasi Epitomen operis Tertulliani. Ubi aperte significat, Tertullianum quoque scripsisse de Trinitate, cuius libri epitomen Nouatianus ediderit. Sed quicquid de hac re sit, dubitari non posse existimo quin liber de Trinitate, qui nunc extat inter opera Tertulliani, Tertullinai non sit, nam in eo libro refutatur nominatim Sabelliana haeresis. Sabellius autem post tempora Tertulliani apparuit, & in tempora Nouatiani incidit, ut notum est ex epistola Dionysii Alexandrini apud Eusebium libro 7 historiae cap. 5. Adde quod stilus (ut etiam sanctus Hieronymus annotauit) aperte clamat, librum illum Tertulliani non esse.