Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/126

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 108



De Homiliis de tempore & de Sanctis non eadem certitudo haberi potest, credibile tamen est, magna ex parte Augustini esse.
Sermones ad fratres in eremo videntur magna ex parte conficti, dicit enim auctor illorum sermonum, Augustinum degisse in solitudine cum monachis, ibique ad eos sermones istos habuisse. At constat ex Possidio in vita S. Augustini, Augustinum post baptismum Mediolani susceptum rediise in patriam, ad propriam domum & agros ibique tres annos cum paucis amicis suis in commune vixisse, deinde factum presbyterum Hiponensem, monasterium habuisse intra ipsam ecclesiam, ibique cum nonnullis vitam apostolicam duxisse, non utique in eremo, sed intra urbem. Denique factum episcopum, cum clericis suis in domo episcopali vitam communem egisse, de qua re extant duo sermones eius de communi vita clericorum, qui sunt inter Sermones ad fratres in eremo, quinquagesimus secundus & quinquagesimus tertius, qui duo sermones sine iudicio collocari inter Sermones ad fratres in eremo, arguunt reliquos fictitios esse, inde enim intelligi potest, sanctum Augustinum, monachum quidem fuisse, sed non in solitudine cum eremitis, sed in ciuitate & episcopali domo, cum clericis suis monasticam vitam duxisse. Addo quod inter sermones ad fratres in eremo multi sunt leues & fabulosi, ut est sermo vicesimus quartus, in quo narratur, sanctum Hieronymum Cardinalem fuisse in ecclesia sancti Laurentii & veste muliebri indutum irrisum a Romanis, quae sunt omnia falsa & conficta. Addo denique quod phrasis horum sermonum, exceptis duobus de communi vita clericorum, qui vere sunt Autustini, est inepta, impropria, lutulenta, ut mirum sit, potuisse eiusmodi sermones sancto Augustino ab aliquo viro prudente tribui.
Sermones recens excusi, praesertim opera Louaniensium Doctorum, sunt omnes Augustini, nam vel habentur in Indiculo vel citantur a Beda & sunt omnes graues & docti & sancto Augustino (mea saltem opinione) dignissimi.


[125.] De sancto Maximo – 420

Sanctus Maximus episcopus Taurinensis, floruit & obiit sub Honorio & Theodosio iuniore imperatores teste Gennadio in libro De viris illustribus. Extant huius Maximi homiliae Romae editae anno 1564.

De aduentu Domini, 2.
In vigilia natalis Domini, 1.
In natali Domini, 6.
In circuncisione Domini, 1.
In theophania, 8.