Page:APUG 1053.djvu/5

From GATE
This page has not been proofread


et quia dilexit hominem, ut ab hominibus diligeretur, ideo Spiritum Sanctum ut iis daret, quo diligerent pro ius dare necesse fuit. Theodidactus. Ex hoc sequeretur, amorem earum animarum, quae iam beatifica visione fruuntur, eundem prorsus esse cum amore, quo Deus diligit filium, quae quidem dilectio non minor est illa, quam diligens et dilectus, quia Spiritus Sanctus est amor Patris et Filii nec minus amatur ab ab amante et amato ipse amor, quàm amans ab amato, vel amatus ab amante; Si ergo amor sit idem in iustis, cum amore, quo Pater diligit filium, ergo Sequeretur, amorem divinum in iustis consubstantialem esse, quod impossibile est. Cosmiel. Rectè asseris, neque mea verba tali ratione, sed cum differentia intelligenda esse velim; Amor enim Dei ad intra, quo diligit filium est essentialis et consubstantialis, aeternus et immensus; in quantum verò terminatur ad extra, iterum duplicetur considerari potest, vel ex parte animae amatis, quae cum intellectu et voluntate finita constet, ita amat quantum potest, et quantum amoris divini capax est; ex parte verò obiecti, qui Deus est, infinitudinem quandam indicat, in quantum intellectus et voluntas ita infinita illa amoris abysso absorbentur, ut unum cum Deo per amorem spiritus efficiantur, atque hoc modo obiectivè infinitusm et immensusm esse, nihil prohibet, asseverare; in praesente verò vita amor in fideli anima nascitur per praevias quasdam dispositiones virtutique frequens exercitium, quibus anima iam instructa, effectivè à Spiritu Sancto agitatur in divinos amoris raptus, quie animae atque ideo Substantialis esse non potest, cum non essentialiter ab anima, sed per modum dispositionis in Subiecto capaci virtute et operatione Spiritus Sancti procedat; atque sic hoc loco intelligi debet id Suprà allatum ab Apostolo testimonium: Charitas diffusa est in cordibus nostris per inhabitantem