Page:APUG 0385-B.pdf/86

From GATE
This page has not been proofread


v. 10 de omnibus bonis domini sui. Quia in hebreo
habetur portans omnem substantiam domini sui, putant
aliqui, quod portavit in charta omnes redditus
domini sui, ut ostenderet sposae futurae divi
tias domini sui. tamen quia 70 et Hieronymus
verterunt ex omnibus bonis[1], credibile est,
phrasim esse hebraicam.[2]
v. 13 an peccaverit servus Abrahae captans
augurium ex verbis Rebeccae: vel certe tentans
Deum postulans ab eo signum. Respondet Augustinus
eum non pecasse quia consuluit Deum petens
signum. non enim petivit ex infidelitate, sed ut
instrueretur quod Deus fieri vellet.[3] Augurium
etiam licet sit ordinarie illicitum, quia non semper
verba significant id quod putamus: tamen extra
ordinarie Deus aliquando utitur vocem humanam
ad significandum quod ipse vult, et inspirat
alteri ut observet vocem illam. sic legimus
factum jud. 7 et 1. reg 14. Addit
Chrisostomos servum istum non tam obser
vasse augurium, quam experimentum carpere voluisse
de uxore futura Isaac, quia enim Abraham
excellebat ?? operibus, illam putavit idoneam
ut esset nurus Abrahae, quia valde benigna esset etc.[4]


---page break---

  1. Biblia regia, I, 70-71.
  2. see Auctor catenae, Catena in Genesim, 263r.
  3. Augustinus in Quaestionibus super Genesim, Catena in Genesim, 263v.
  4. Catena in Genesim, 263v.