Page:APUG 0385-B.pdf/76

From GATE
This page has not been proofread


sub nomine mariti erit tibi velamen oculorum ad
omnes id est si dixeris clare Abrahamum tuum
esse virum, avertes a te omnium oculos
nemo enim audebit concupiscere alienam uxo
rem. At quomodo potes referri illud pro
nomen ad Abraham ut maritum, cum praeces
serit, mille argenteos dedi fratri suo.[1]
adde quod chaldeus, graecus, et latinus inter
pres concorditer illud pronomen retule
runt ad munus, non ad Abraham quibus
omnino assentiendum est.[2] sed hunc etiam sunt
variae expositiones. Chrisostomos exponit
hoc munus quod dedi fratri tuo, erit in
velamentum oculorum tuorum id est in satisfactio
nem honoris et pro iniuria tibi illata.[3]
alii erit in velamen oculorum id est in moni
mentum verecundiae, ut nimirum recorderis
in quo periculo fueris propter tuam simula
tionem. alii in velamen oculorum id est ut
emas velum et velata incedas, ne dein
ceps concupiscaris ab aliquo.
---page break---

  1. Catena in Genesim, 241v.
  2. Biblia regia, I, 58-59.
  3. Catena in Genesim, 241v.