Page:APUG 0385-B.pdf/54

From GATE
This page has not been proofread


cuius dominus erat Mambre. scribit
Hieronymus in locis hebraicis, distare hunc
locum a Hierusalem 22 millibus passuum
miridiem versus. et usque ad tempora Constan
tini mansisse quercum Abrahae, seu Mambre. Cur autem dicatur Caria
arbe dificilius est. Hieronymus ibidem di
cit, significare urbem 4or quia ibi
sepulti sunt 4or summi viri, Adam
Abraham, Isaac, et jacob. et quidem de
patriarchis constat ex genesi:[1]
de Adam, probat Hieronymus ex illo
josue 14. quod nunc dicitur Hebron, olim dicebatur
civitas cariatarbe[2], Adam
maximus ibi situs est.[3] idem dicunt
iudaei in bereshit rabba[4], ubi etiam
addunt dici urbem 4or quia fuit 4or
hominum, Mambre, Eshkol, Aner et Abraham
item quia sunt sepultae 4or feminae
Eva, Sara, Rebecca et Lia: et quia
inde Abraham progressus occidit 4or reges


---page break---

  1. See Gen 49,29-33.
  2. Josh 14,15.
  3. Arboch conrupte in nostris codicibus scribitur, cum in hebraeis legatur Arbee, id est quattuor, eo quod ibi tres patriarchae, Abraham,Isaac & Jacob, sepulti sunt & Adam magnus, ut in Iesu nave libro scriptum est, licet quidam eum conditum in loco Calvariae suspicentur. haec est autem eadem Chebron, olim metropolis Philistinorum et habitaculum gigantum regnumque postea David, in tribu Juda, civitas sacerdotalis & fugitivorum. Distat ad meridianam plagam ab Aelia milibus circiter viginti duobus, Catena in Genesim, 183v-184r.
  4. Bereshit Rabbah, LVIII,8.