Page:APUG 0385-B.pdf/39

From GATE
This page has not been proofread


caepisse apparere cacumina montium, ergo etc. de
Henoch autem fatenda est ignorantia cum Augustino
liber 2 de peccato originali caput 23.[1]
obtinuerunt aquae terram centum quinquaginta v. 24
diebus. in hebraeo habetur, roboratae sunt,
unde quaerit Augustinus quaestio 11 in genesim, an
creverint totis his quinque mensis, an cre
verint solum primis 40. diebus, et postea man
serint in eadem altitudine istis quinque men
sibus.[2] hoc 2um est probabilius, maxi
me secundum vulgatam editionem.

Cap. 8


v. 2 clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli
si non pluit nisi primis 40 diebus, et tunc
omne diluvium factum est, nec postea crevit,
quomodo nunc dicitur clausos fontes, et caracteras
post 150 dies. Respondet Augustinus
quaestio 12 in genesim hoc dici per recapitulationem.[3] Alii
dicunt pluisse 40 diebus continenter et
deinde non continuo, sed subinde. Vel pluisse
40 diebus usque ad arcae elevationem.


---page break---

  1. Longe aliter se habent quaestiones istae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae in quibus salva fide, qua christiani sumus, aut ignoratur quid verum sit, et sententia definitiva suspenditur, aut aliter quam est, humana et infirma suspicione conicitur. Veluti cum quaeritur, qualis vel ubi sit paradisus ubi constituit Deus hominem quem formavit ex pulvere; cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubitet: vel cum quaeritur, ubi sit nunc Helias vel enochan, an ibi, an alicubi alibi, Octava pars librorum divi Aurelii Augustini quos episcopus edidit (Basel, 1506), h3v.
  2. Catena in Genesim, 140v.
  3. Opus questionum divi Augustini in quo hec omnia continentur, Heptateucon .i. opus variarum questionum super septem primos libros biblie… (Lyon, 1497), bv.