Page:APUG 0385-B.pdf/31

From GATE
This page has not been proofread


v. 26 iste coepit invocare. Graeci qui legunt,
iste speravit invocare. legerunt pro
זאֶ , זא et illud הוּחַל dedu
xerunt a יָחַל quod significat
sperare. Nostri autem deducunt a חָלַל
quod in pi kal est periit, in piel
occidit, in hiphil incoepit. Nam qui facit
occidere incipit occisionem. Nota
etiam Cyrillus liber 9 in julia et Theod. quaestio 47
in gen. putasse ipsum Henos propter probi
tatem coepisse vocari Deum. [1]> Hebraei pu
tant tunc coepisse idola. Nam חָלַל signi
ficat etiam polluere quasi dicat Moses, tunc
polluta est invocatio Dei.[2] At verus
sensus est quod iste Henos fuerit optimus,
et coeperit novo aliquo modo colere Deum.
vel quod renovaverit cultum Dei fere obli
teratum a stirpe Cain. nam verbum חָלַל
non cum significat polluere, nisi ponitur ordinarie
in Piel. hic autem est in hophal, cuius acti
vum hiphil ordinarie significat incipere.[3]


---page break---

  1. Et peperit Eva Seth, ex quo fuit Enos. Hic coepit invocare nomen domini dei. Nam quoniam summa virtute praeditus erat, merito laudabatur, & vocabulo dei ab his qui tunc erant honoratus est; nominatus est enim deus, omnis iustitiae & virtutis existens studiosus, Cyrilli Alexandrini Archiepiscopi Alexandrini Contra Julianum apostatam pro religione Christiana lib. 10 (Basel, 1528), liber nonus, 76r.
  2. Auctor Catenae, Catena in Genesim, 118r.
  3. Dictionarium hebraicum, s.v. חָלַל.