Page:APUG 0385-B.pdf/17

From GATE
This page has not been proofread


insufflabat super aquas, id est movebat aquas, vel
movebatur super aquas.[1] nec enim ventus in
sufflare potest nisi per motum suum. Idem est
quod 70 et Hieronymus verterunt, ferebatur super
aq aquas, id est movebatur super aquas. R.
Salom D. Hieronymus in quaestionibus hebraicis et R.
Salomon hoc loco, dicunt hoc verbum si
gnificare etiam incubare, seu fovere eo modo
quo gallina fovet ova: et ita exponunt
hunc locum, nimirum, quod Spiritus Sanctus fovebat
aquas dans illis virtutem producendi animalia [2]
† neque tamen est aliena omnino haec significatio a priore,
nam gallina fovens ova etsi non movet,
nec movetur localiter, tamen movet et movetur
alterative. neque pugnat haec expositio
cum vulgata, et cum 70, quae habent, ferebatur.
nam Spiritum Santum feri super aquas, est operari
in aquis: idem autem est fovere aquas.
מַיִם est duale propter duas aquas, superiores, et
radix est מָיַה secundum R. David in libro radicum inferiores. radix est מָיַה ut vult R. David in libro radicum[3]
nota duo p° hinc multos
non male deducere, initio Deum creasse
materiam corporalem universalem sub duabus
tantum formis, terrae, et aquae. nam initio
dixit Moses Deum creasse coelum, et terram

† at non est valde
probabilis ista opinio
siquidem quod רָחַף
significet moveri
certum est ex Hie
remiae 23[4] ubi
legimus רָחֲפוּ
omnia ossa mea.
כֹל עַצְמוֹתַי
quod autem significet incubare
more avis, non
potest deduci nisi
ex illo Deuter.
32[5]sicut aquila
provocans pullos
suos, et super eos
יְרַחֶף at non
convincit hic locus.[6]
nam potest exponi
non de incubando,
sed de volitando,
ut Hieronymus vertit.
neque obstat, quod
Hieronymus in quaestionibus hebraicis
ponat
hanc significationem.
ipse enim ponit ibi
non suam, sed he
braeorum sui temporis
sententiam. imo
ipse et hic, et
Deuteronomium 32. aliter vertit.[7]


---page break---

  1. Pagnini, Thesaurus linguae sanctae, 2353 s.v. רָחַף
  2. Catena in Genesim', 8v, Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 3r, who derived the meaming from Pagnini, Thesaurus linguae sanctae, 2353 s.v. רָחַף.
  3. semper est numeri pluralis, sicut apud nos divitiae, & venit secundum formam dualem ob duplicem aquam superiorem videlicet et inferiorem qualis dividit firmamentum, Pagnini,Thesauri Hebraicae linguae,, s.v. מַי.
  4. Jer 23,9.
  5. Deut 32,11.
  6. Here Bellarmine rejects Pagnini, Thesaurus linguae sanctae, 2353 s.v. רָחַת.
  7. see Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 3r.