Page:APUG 0385-B.pdf/113

From GATE
This page has not been proofread


ficatio earumdem. Ad literam ergo sic potest exponi.
juda te laudabunt fratres tui, nimirum propter principatum
et fortitudinem, et numerum filiorum tuorum. Manus tuae
in cervicibus inimicorum. ut apparuit in bellis, quae gesserunt
caleb, Othoniel, David, et alii. Adorabunt te
filii patris tui propter regnum David, et filiorum.
catulus leonis a praeda ascondisti: vel praeda intelli
gitur regnum ablatum a saule; vel regnum Ammo
nitorum, et idumeorum, et moabitarum, et aliarum gentium,
quas David sibi subiecit. Accubuisti, ut leo
id est crevisti in pace, sed quando sinebaris crescere,
nunc enim David iniuste regnum alienum invasit:
crescebat tamen ut Leo id est secure , et fortiter, quem
nemo excitat. ideo quis excitabit eum id est quis
ad bellum provocabit. Non auferetur sceptrum
de juda, et dux de femore eius, etc.[1] illud
מְחוֹקֵק referunt rabini ad collegium sanhedrin.
sed melius 70 et Hieronymus vertunt ducem.[2] nam est repetitio
prioris. et proprie מְחוֹקֵק non est scriba, sed
legislator id est princeps, cuius est facere legem
---page break---

  1. v. 10.
  2. Biblia regia, I, 176-177.